De Admirandis, Pag. 137
 
Vanini, De Admirandis

/p. 137/ sunt exortae superstitiones apud rudem plebeculam,

quae admiranda opera Daemoni perpusilla

Naturae adscribit.

DIALOGUS XXIV.

De gemmarum genesi radice et

colore, nec non de lapidum

maculis.

Alex

At enimvero pretiosi lapides unde

generantur? I. C. – An cum Philosopho[4]

dicemus ex sicca exhalatione,

quemadmodum metalla ex

humida? an cum Platonicis dicemus

eos generari ex ipsis metallis? Ex auro

sane excocto prodire adamantem scripsit in

Timaeo Plato[5] et sane, si verum est quod tradunt,

adamantes quosdam esse croceos, non

erit absurdum penitus, quod evenit cerae de

eo cogitare, ut colore deposito fiat candidus.

Et smaragdi principia ab aëre esse tradunt,

nec abest a suspitione ratio, tum quia aerugo

viridis, tum quia eo demum certissimo indicio

probatur smaragdus, si [lydio] lapidi affricatus, aëris

reddat colorem. An a tenuissimo succo,

quem lapides distillant, gemmae aliquae concreantur?

Sane «Quod liquidum est – inquit

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum